CodalSearch this book — or all of Codal…⌘K
nydus/Bacon's Essays, and Wisdom of the AncientsPublic
Page 26 of 487
Table of Contents

PREFACE.

*Accedunt, quas priùs* Delibationes Civiles *et* Morales *inscripserat; Quas etiam in Linguas plurimas Modernas translatas esse novit; sed eas posteà, et Numero, et Pondere, auxit; In tantum, ut veluti Opus Novum videri possint; Quas mutato Titulo*, Sermones Fideles, *sive* Interiora Rerum, *inscribi placuit*. The title-page and dedication are annexed: *Sermones Fideles sive Interiora Rerum. Per Franciscum Baconum Baronem de Vervlamio, Vice-Comitem Sancti Albani. Londini Excusum typis Edwardi Griffin. Prostant ad Insignia Regia in Cœmeterio D. Pauli, apud Richardum Whitakerum*, 1638. Illustri et Excellenti Domino *Georgio* Duci *Buckinghamiæ*, Summo *Angliæ* Admirallio. *Honoratissime Domine*, *Salomon* inquit, *Nomen bonum est instar Vnguenti fragrantis et pretiosi*; Neque dubito, quin tale futurum sit *Nomen* tuum apud Posteros. Etenim et Fortuna, et Merita tua, præcelluerunt. Et videris ea plantasse, quæ sint duratura. In lucem jam edere mihi visum est *Delibationes meas*, quæ ex omnibus meis Operibus fuerunt acceptissimæ: Quia forsitan videntur, præ cæteris, *Hominum* Negotia stringere, et in sinus fluere. Eas autem auxi, et Numero, et Pondere; In tantum, ut planè Opus Novum sint. Consentaneum igitur duxi, Affectui, et Obligationi meæ, erga *Illustrissimam Dominationem* tuam, ut *Nomen* tuum illis præfigam, tam in *Editione Anglicâ*, quam *Latinâ*. Etenim, in bonâ spe sum, Volumen earum in *Latinam* (*Linguam* scilicet universalem), versum, posse durare, quamdiù *Libri* et *Literæ* durent. *Instaurationem* meam *Regi* dicavi: *Historiam Regni Henrici Septimi* (quam etiam in *Latinum* verti et Portiones meas *Naturalis Historiæ*, *Principi*): Has autem *Delibationes Illustrissimæ Dominationi* tuæ dico, Cùm sint, ex Fructibus optimis, quos Gratia divinâ Calami mei laboribus indulgente, exhibere potui. *Deus illustrissimam Dominationem* tuam manu ducat. *Illustrissimæ Dominationis* tuæ Servus Devinctissimus et Fidelis. Fr. S. Alban.

In

26