CodalSearch this book — or all of Codal…⌘K
nydus/Philosophiae Naturalis Principia MathematicaPublic
Page 7 of 473
Table of Contents

PRÆFATIO

AD

LECTOREM.

Cum VeteresMechanicam(uti Author estPappus) in verum Naturalium investigatione maximi fecerint, & recentiores, missis formis substantialibus & qualitatibus occultis, Phænomena Naturæ ad leges Mathematicas revocare aggressi sint: Visum est in hoc TractatuMathesinexcolere quatenus ea adPhilosophiamspectat.Mechanicamvero duplicem Veteres constituerunt:Rationalemquæ per Demonstrationes accurate procedit, &Practicam. Ad practicam spectant Artes omnes Manuales, a quibus utiq;Mechanicanomen mutuata est. Cum autem Artifices parum accurate operari soleant, fit utMechanicaomnis aGeometriaita distinguatur, ut quicquid accuratum sit adGeometriamreferatur, quicquid minus accuratum adMechanicam. Attamen errores non sunt Artis sed Artificum. Qui minus accurate operatur, imperfectior est Mechanicus, & si quis accuratissime operari posset, hic foret Mechanicus omnium perfectissimus. Nam & Linearum rectarum & Circulorum descriptiones in quibusGeometriafundatur, adMechanicampertinent. Has lineas describereGeometrianon docet sed postulat. Postulat enim ut Tyro easdem accurate describere prius didicerit quam limen attingatGeometriæ; dein, quomodo per has operationes Problemata solvantur, docet. Rectas & circulos describere Problemata sunt sed non Geometrica. ExMechanicapostulatur horum solutio, inGeometriadocetur solutorum usus. Ac gloriaturGeometriaquod tam paucis principiis aliunde petitis tam multa præstet. Fundatur igiturGeometriain praxi Mechanica, & nihil aliud est quamMechanicæ universalispars illa quæ artem mensurandi accurate proponit ac demonstrat. Cum autem artes Manuales in corporibus movendis præcipue versentur, fit utGeometriaad magnitudinem,Mechanicaad motum vulgo reseratur. Quo sensuMechanica rationaliserit Scientia Motuum qui ex viribus quibuscunq; resultant, & virium quæ ad motus quoscunq; requiruntur, accurate proposita ac demonstrata. Pars hæcMechanicæa Veteribus inPotentiis quinquead artes manuales spectantibus exculta fuit, qui Gravitatem (cum potentia manualis non sit) vix aliter quam in ponderibus per potentias illas movendis considerarunt. Nos autem non Artibus sed Philosophiæ consulentes, deq; potentiis non manualibus sed naturalibus scribentes, ea maxime tractamus quæ ad Gravitatem, levitatem, vim Elasticam, resistentiam Fluidorum & ejusmodi vires seu attractivas seu impulsivas spectant: Et ea propter hæc nostra tanquam Philosophiæ principia Mathematica proponimus. Omnis enim Philosophiæ difficultas in eo versari videtur, ut a Phænomenis motuum investigemus vires Naturæ, deinde ab his viribus demonstremus phænomena reliqua. Et hac spectant Propositiones generales quas Libro primo & secundo pertractavimus. In Libro autem tertio exemplum hujus rei proposuimus per explicationem Systematis mundani. Ibi enim, ex phænomenis cælestibus, per Propositiones in Libris prioribus Mathematice demonstratas, derivantur vires gravitatis quibus corpora ad Solem & Planetas singulos tendunt. Deinde ex his viribus per Propositiones etiam Mathematicas deducuntur motus Planetarum, Cometarum, Lunæ & Maris. Utinam cætera Naturæ phænomena ex principiis Mechanicis eodem argumentandi genere derivare liceret. Nam multa me movent ut nonnihil suspicer ea omnia ex viribus quibusdam pendere posse, quibus corporum particulæ per causas nondum cognitas vel in se mutuo impelluntur & secundum figuras regulares cohærent, vel ab invicem fugantur & recedunt: quibus viribus ignotis, Philosophi hactenus Naturam frustra tentarunt. Spero autem quod vel huic Philosophandi modo, vel veriori alicui, Principia hic posita lucem aliquam præbebunt.

7