CLXXX

.” Nihil profecto his verbis gravius, nihil verius, quibus declarabat maximus philosophorum, “literas atque doctrinas Philosophiae, quum in hominem falsum atque degenerem, tamquam in vas spurcum atque pollutum influxissent, verti, mutari, corrumpi, et (quod ipse κυνικώτερον ait) urinam fieri, aut si quid est urina spurcius.” Praeterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Favorino audivimus, solitus dicere est: “duo esse vitia multo omnium gravissima et taeterrima, intolerantiam et incontinentiam, quum aut injurias quae sunt ferendae non toleramus neque ferimus, aut a quibus rebus voluptatibusque nos tenere debemus non tenemus. Itaque,” inquit, “si quis haec duo verba cordi habeat, eaque sibi imperando atque observando curet, is erit pleraque impeccabilis vitamque vivet tranquillissimam. Verba duo haec dicebat, Ἀνέχου καὶ Ἀπέχου .”

Aul. Gellius, xix 1.

222