Philosophus in disciplina Stoica celebratus⁠ ⁠… ex sarcinula sua librum protulit Epicteti philosophi quintum Διαλεξέαν : quas ab Arriano digestas congruere scriptis Zenonis et Chrysippi non dubium est. In eo libro Graeca scilicet oratione scriptum ad hanc sententiam legimus: “Visa animi,” quas φαντασίας philosophi appellant, “qui bus mens hominis prima statim specie accidentis ad ani mum rei pellitur, non voluntatis sunt, neque arbitraria, sed vi quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda. Probationes autem quas συγκαταθέσεις vocant, quibus eadem visa noscuntur ac dijudicantur, voluntariae sunt fiuntque hominum arbitratu. Propterea quum sonus aliquis aut caelo aut ex ruina aut repentinus [nesciusj pericali nuntius vel quid aliud ejusmodi factum, sapientis quoque animum paulisper moveri et contrahi et pallescere necessum est, non opinione alicujus mali praecepta, sed quibusdam motibus rapidis et inconsultis officium mentis atque rationis praevertentibus. Mox tamen ille sapiens ibidem [idem?] τὰς τοιαύτας φαντασίας

223