, id est, visa istaec animi sui terrifica non approbat: hoc est οὐσυγκατατίθεται οὐδὲ προσεπιδοξάζει , sed abjicit respuitque, nec ei metuendum esse in his quidquam videtur. Atque hoc inter insipientis sapientisque animum differre dicunt, quod insipiens, qualia esse primo animi sui pulsu visa sunt saeva et aspera, talia esse vero putat, et eadem incepta tamquam jure metuenda sint, sua quoque assensione approbat καὶ προσεπιδοξάζει (hoc enim verbo Stoici quum super ista re disserunt utuntur). Sapiens autem quum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεται , sed statum vigoremque sententiae suae retinet, quam de hujuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et formidine inani territantibus.”
224