progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent; manavit enim haec quoque, et perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri, et pavor praesens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides; namque Proculus Julius sollicita civitate desiderio (163) regis, et infensa Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor, in concionem prodit. ‘Romulus, inquit, Quirites, parens urbis hujus, prima hodierna luce coelo repente delapsus, se mihi obvium dedit; quam profusus horrore venerabundusque astitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset; Abi, nuncia, inquit, Romanis, Coelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant; sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.’ Haec, inquit, locutus, sublimis abiit. Mirum, quantum illi viro nuncianti haec fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, facta fide immortalitatis, lenitum sit.” 271
Scarcely