Ut si de rotæ alicujus centro O exeuntes radij inæquales OM , ON filis MA , NP sustineant pondera A & P , & quærantur vires ponderum ad movendam rotam: per centrum O agatur recta KOL filis perpendiculariter occurrens in K & L , centroq; O & intervallorum OK , OL majore OL describatur circulus occurrens filo MA in D : & actæ rectæ OD parallela sit AC & perpendicularis DC . Quoniam nihil refert utrum filorum puncta K , L , D affixa sint vel non affixa ad planum rotæ, pondera idem valebunt ac si suspenderentur a punctis K & L vel D & L . Ponderis autem A exponatur vis tota per lineam AD , & hæc resolvetur in vires AC , CD , quarum AC trahendo radium OD directe a centro nihil valet ad movendam rotam; vis autem altera DC , trahendo radium DO perpendiculariter, idem valet ac si perpendiculariter traheret radium OL ipsi OD æqualem; hoc est idem atq; pondus P , quod sit ad pondus A ut vis DC ad vim DA , id est (ob similia triangula ADC , DOK ,) ut OK ad OD seu OL .
Table of Contents
Leges Motus
22