Codal
nydus/Philosophiae Naturalis Principia MathematicaPublic
Page 392 of 396
Table of Contents

Sect. VIII. De Motu per Fluida propagato

quo pulsus percurret spatium BC , est ad tempus quo percurret longitudinem huic circumferentiæ æqualem, in eadem ratione; ideoque tempore talis oscillationis pulsus percurret longitudinem huic circumferentiæ æqualem. Q. E. D.

Prop. L. Prob. XIII.

*Invenire pulsuum distantias.*

Del cuerpo, cuyo temblor excita los pulsos, hállese el número de vibraciones en un tiempo dado. Por ese número divídase el espacio que el pulso pueda recorrer en el mismo tiempo, y la parte hallada será la anchura de un solo pulso. Q. E. I.

Schol.

Spectant Propositiones novissimæ ad motum Lucis & Sonorum. Lux enim cum propagetur secundum lineas rectas, in actione sola (per Prop. XLI. & XLII.) consistere nequit. Soni vero propterea quod a corporibus tremulis oriantur, nihil aliud sunt quàm aeris pulsus propagati, per Prop. XLIII. Confirmatur id ex tremoribus quos excitant in corporibus objectis, si modò vehementes sint & Page 370 graves, quales sunt soni Tympanorum. Nam tremores celeriores & breviores difficilius excitantur. Sed & sonos quosvis, in chordas corporibus sonoris unisonas impactos, excitare tremores notissimum est. Confirmatur etiam ex velocitate sonorum. Nam cùm pondera specifica Aquæ pluvialis & Argenti vivi sint ad invicem ut 1 ad 13⅔ circiter, & ubi Mercurius in Barometro altitudinem attingit digitorum Anglicorum 30, pondus specificum Aeris & aquæ pluvialis sint ad invicem ut 1 ad 850 circiter: erunt pondera specifica aeris & argenti vivi ut 1 ad 11617. Proinde cum altitudo argenti vivi sit 30 digitorum, altitudo aeris uniformis, cujus pondus aerem nostrum subjectum comprimere posset, erit 348500 digitorum seu pedum Anglicorum 29042. Estque hæc altitudo illa ipsa quam in constructione superioris Problematis nominavimus A . Circuli radio 29042 pedum descripti circumferentia est pedum 182476. Et cum Pendulum digitos 39 1 / 5 longum, oscillationem ex

392