Textus de Ecclesiâ Roffensi, per Ernulfum Episcopum.
Excommunicatio
Ex auctoritate Dei omnipotentis, Patris, et Filij, et Spiritus Sancti, et sanctorum canonum, sanctæque et intemeratæ Virginis Dei genetricis Mariæ,—
⸻Atque omnium cœlestium virtutum, angelorum, archangelorum, thronorum, dominationum, potestatuum, cherubin ac seraphin, & sanctorum patriarchum, prophetarum, & omnium apostolorum & evangelistarum, & sanctorum innocentum, qui in conspectu Agni soli digni inventi sunt canticum cantare novum, et sanctorum martyrum et sanctorum confessorum, et sanctarum virginum, atque omnium simul sanctorum et electorum Dei,⸺Excommunicamus, et anathematizamus hunc fure m , vel hunc malefactor em , N. N. et a liminibus sanctæ Dei ecclesiæ sequestramus, et æternis suppliciis excruci andus , manci petur , cum Dathan et Abiram, et cum his qui dixerunt Domino Deo, Recede à nobis, scientiam viarum tuarum nolumus: et sicut aquâ ignis extinguitur, sic extinguatur lucerna ejus in secula seculorum nisi resipuer it , et ad satisfactionem vener it . Amen.
Maledicat ill um Deus Pater qui hominem creavit. Maledicat ill um Dei Filius qui pro homine passus est. Maledicat ill um Spiritus Sanctus qui in baptismo effusus est. Maledicat ill um sancta crux, quam Christus pro nostrâ salute hostem triumphans ascendit.
Maledicat ill um sancta Dei genetrix et perpetua Virgo Maria. Maledicat ill um sanctus Michael, animarum susceptor sacrarum.