CodalSearch this book — or all of Codal…⌘K
nydus/The Life and Opinions of Tristram Shandy, GentlemanPublic

A man describes his birth and upbringing through the adventures of his family.

Page 228 of 810
Table of Contents

XI

Maledicant illum omnes angeli et archangeli, principatus et potestates, omnisque militia cœlestis.

Maledicat ill um patriarcharum et prophetarum laudabilis numerus. Maledicat ill um sanctus Johannes Præcusor et Baptista Christi, et sanctus Petrus, et sanctus Paulus, atque sanctus Andreas, omnesque Christi apostoli, simul et cæteri discipuli, quatuor quoque evangelistæ, qui sua prædicatione mundum universum converterunt. Maledicat ill um cuneus martyrum et confessorum mirificus, qui Deo bonis operibus placitus inventus est.

Maledicant ill um sacrarum virginum chori, quæ mundi vana causa honoris Christi respuenda contempserunt. Maledicant ill um omnes sancti qui ab initio mundi usque in finem seculi Deo dilecti inveniuntur.

Maledicant ill um cœli et terra, et omnia sancta in eis manentia.

Maledict us sit ubicunque fuer it , sive in domo, sive in agro, sive in viâ, sive in semitâ, sive in silvâ, sive in aquâ, sive in ecclesiâ.

Maledict us sit vivendo, moriendo, ⸻ ⸻ ⸻ ⸻ ⸻ ⸻ ⸻ ⸻ ⸻ manducando, bibendo, esuriendo, sitiendo, jejunando, dormitando, dormiendo, vigilando, ambulando, stando, sedendo, jacendo, operando, quiescendo, mingendo, cacando, flebotomando.

Maledict us sit in totis viribus corporis,

Maledict us sit intus et exterius.

Maledict us sit in capillis; maledict us sit in cerebro. Maledict us sit in vertice, in temporibus, in fronte, in auriculis, in superciliis, in oculis, in genis, in maxillis, in naribus, in dentibus, mordacibus, sive molaribus, in labiis, in guttere, in humeris, in harnis, in brachiis, in manubus, in digitis, in pectore, in corde, et in omnibus interioribus stomacho tenus, in

228