Codal
nydus/Philosophiae Naturalis Principia MathematicaPublic
Página 23 de 509
Table of Contents

Leges Motus

Pondera igitur A & P , quæ sunt reciproce ut radii in directum positi OK & OL , idem pollebunt & sic consistent in æquilibrio: (quæ est proprietas notissima Libræ, Page 15 Vectis & Axis in Peritrochio:) sin pondus alterutrum sit majus quam in hac ratione, erit vis ejus ad movendam rotam tanto major.

Quod si pondus p ponderi P æquale partim suspendatur silo Np, partim incumbat plano obliquo pG: agantur pH, NH, prior horizonti, posterior plano pG perpendicularis; & si vis ponderis p deorsum tendens, exponatur per lineam pH, resolvi potest hæc in vires pN, HN.

Si filo pN perpendiculare esset planum aliquod pQ secans planum alterum pG in linea ad horizontem parallela; & pondus p his planis pQ, pG solummodo incumberet; urgeret illud hæc plana viribus pN, HN perpendiculariter, nimirum planum pQ vi pN & planum pG vi HN.

Ideoque si tollatur planum pQ ut pondus tendat filum, quoniam filum sustinendo pondus, jam vicem præstat plani sublati, tendetur illud eadem vi pN, qua planum antea urgebatur. Unde tensio fili hujus obliqui erit ad tensionem fili alterius perpendicularis PN, ut pN ad pH.

Ideoq; si pondus p sit ad pondus A in ratione quæ componitur ex ratione reciproca minimarum distantiarum filorum suorum AM, pN a centro rotæ, & ratione directa pH ad pN; pondera idem valebunt ad rotam movendam, atq; adeo se mutuo sustinebunt, ut quilibet experiri potest.

El peso p, sin embargo, al descansar sobre aquellos dos planos oblicuos, guarda la proporción de la cuña entre las caras internas del cuerpo hendido: y de ahí se conocen las fuerzas de la cuña y del mazo; puesto que la fuerza con que el peso p presiona el plano pQ es a la fuerza con que el mismo es impulsado, ya por su propia gravedad o por el golpe del mazo, según la línea pH en el plano, como pN es a pH; y a la fuerza con que presiona el otro plano pG como pN es a NH. Pero también la fuerza del Tornillo se infiere mediante una similar división de fuerzas; ya que este es una cuña impulsada por una palanca. El uso, por tanto, de este Corolario se extiende ampliamente, y al extenderse ampliamente demuestra su verdad, puesto que toda la Mecánica, demostrada de diversos modos por los Autores, depende de lo ya dicho. Pues de estas se derivan fácilmente las fuerzas de las Máquinas que suelen componerse de Ruedas, Tambores, Poleas, Palancas, radios móviles, cuerdas tensas y pesos que ascienden directa o indirectamente, y las demás potencias Page 16 Mecánicas , así como las fuerzas de los Nervios para mover los huesos de los animales.

Corol. III.

*Quantitas motus quæ colligitur capiendo summam motuum factorum ad eandem partem, & differentiam factorum ad contrarias, non mutatur ab actione corporum inter se.*

Etenim actio eiq; contraria reactio æquales sunt per Legem 3, adeoq; per legem 2, æquales in motibus efficiunt mutationes versus contrarias partes.

Ergo si motus fiunt ad eandem partem, quicquid additur motui corporis fugientis subducetur motui corporis insequentis sic, ut summa maneat eadem quæ prius.

Sin corpora obviam eant, æqualis erit subductio de motu utriusq;, adeoq; differentia motuum factorum in contrarias partes manebit eadem.

23