steti. De pane, vino, carnibus, piscibus, et avena, bonum mercatum ibi erat; fænum carissimum ibi fuit; hospitia carissima; taliter quod lectus meus et equi mei super fœno et avena constabat mihi tornesium unum grossum. Exiens de Roma in Vigilia Nativitatis Christi, vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo pot erat; et fama erat inter Romanos, quod ibi fuerant plusquam vigenti centum millia virorum et mulierum. Pluries ego vidi ibi tam viros quam mulieres conculcatos sub pedibus aliorum; et etiam egomet in eodem periculo plures vices evasi. Papa innumerabilem pecuntam ab eisdem recepit, quia die ac nocte duo clerici stabant ad altare Sancti Pauli tenentes in corum manibus rastellos, rastellantes pecuniam infinitam.’
2461