CodalSearch this book — or all of Codal…⌘K
nydus/Philosophiae Naturalis Principia MathematicaPublic
Page 116 of 473
Table of Contents

SECT. V.

Lemma XXVII.

*Trapezium specie datum describere cujus anguli ad rectas quatuor positione datas (quæ neq; omnes parallelæ sunt, neq; ad commune punctum convergunt) singuli ad singulas consistent.*
Figure for Lemma XXVII.

Dentur positione rectæ quatuor ABC , AD , BD , CE , quarum prima secet secundam in A , tertiam in B , & quartam in C : & describendum sit Trapezium fghi quod sit Trapezio FGHI simile, & cujus angulus f , angulo dato F æqualis, tangat rectam ABC cæteriq; anguli g , h , i cæteris angulis datis G , H , I æquales tangant cæteras lineas AD , BD , CE respective. Jungatur FH , & super FG , FH , FI describantur totidem circulorum segmenta FSG , FTH , FVI ; quorum primum FSG capiat angulum æqualem angulo BAD , secundum FTH capiat angulum æqualem angulo CBE ; ac tertium FVI capiat angulum æqualem angulo ACE . Page 99 Describi autem debent segmenta ad eas partes linearum FG , FH , FI , ut literarum FSGF idem sit ordo circularis qui literarum BADB , utq; literæ FTHF eodem ordine cum literis CBEC , & literæ FVIF eodem cum literis ACEA in orbem redeant. Compleantur segmenta in circulos, sitq; P centrum circuli primi FSG , & Q centrum secundi FTH . Jungatur & utrinq; producatur PQ , & in ea capiatur QR in ea ratione ad PQ quam habet BC ad AB . Capiatur autem QR ad eas partes

116