CodalSearch this book — or all of Codal…⌘K
nydus/Philosophiae Naturalis Principia MathematicaPublic
Page 261 of 473
Table of Contents

SECT. II.

ita (ex natura Hyperbolæ) CA ad CD ; & componendo, ita Ca ad Cd . Ergo areæ ABba , DEed , hoc est spatia descripta æquantur inter se, & velocitates primæ Page 249 AB , DE sunt ultimis ab , de , & propterea (dividendo) partibus etiam suis amissis AB - ab , DE - de proportionales.   Q. E. D.

Prop. VII. Theor. V.

*Corpora Sphærica quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum, temporibus quæ sunt ut motus primi directe & resistentiæ primæ inverse, amittent partes motuum proportionales totis, & spatia describent temporibus istis in velocitates primas ductis proportionalia.*
261