Textus de Ecclesiâ Roffensi, per Ernulfum Episcopum.
Excommunicatio
Ex auctoritate Dei omnipotentis, Patris, et Filij, et Spiritus Sancti, et sanctorum canonum, sanctæque et intemeratæ Virginis Dei genetricis Mariæ,—
⸻Atque omnium cœlestium virtutum, angelorum, archangelorum, thronorum, dominationum, potestatuum, cherubin ac seraphin, & sanctorum patriarchum, prophetarum, & omnium apostolorum & evangelistarum, & sanctorum innocentum, qui in conspectu Agni soli digni inventi sunt canticum cantare novum, et sanctorum martyrum et sanctorum confessorum, et sanctarum virginum, atque omnium simul sanctorum et electorum Dei,⸺Excommunicamus, et anathematizamus hunc fure m , vel hunc malefactor em , N. N. et a liminibus sanctæ Dei ecclesiæ sequestramus, et æternis suppliciis excruci andus , manci petur , cum Dathan et Abiram, et cum his qui dixerunt Domino Deo, Recede à nobis, scientiam viarum tuarum nolumus: et sicut aquâ ignis extinguitur, sic extinguatur lucerna ejus in secula seculorum nisi resipuer it , et ad satisfactionem vener it . Amen.
Maledicat illum Deus Pater qui hominem creavit.
Maledicat illum Dei Filius qui pro homine passus est.
Maledicat illum Spiritus Sanctus qui in baptismo effusus est.
Maledicat illum sancta crux, quam Christus pro nostrâ salute hostem triumphans ascendit.
Maledicat illum sancta Dei genetrix et perpetua Virgo Maria.
Maledicat illum sanctus Michael, animarum susceptor sacrarum.
Maledicant illum omnes angeli et archangeli, principatus et potestates, omnisque militia cœlestis.
Maledicat ill um patriarcharum et prophetarum laudabilis numerus.
Maledicat ill um sanctus Johannes Præcusor et Baptista Christi, et sanctus Petrus, et sanctus Paulus, atque sanctus Andreas, omnesque Christi apostoli, simul et cæteri discipuli, quatuor quoque evangelistæ, qui sua prædicatione mundum universum converterunt.
Maledicat ill um cuneus martyrum et confessorum mirificus, qui Deo bonis operibus placitus inventus est.
Maledicant illum sacrarum virginum chori, quæ mundi vana causa honoris Christi respuenda contempserunt.
Maledicant illum omnes sancti qui ab initio mundi usque in finem seculi Deo dilecti inveniuntur.
Maledicant illum cœli et terra, et omnia sancta in eis manentia.
Maledicti sitimus ubicunque fuerimus, sive in domo, sive in agro, sive in viâ, sive in semitâ, sive in silvâ, sive in aquâ, sive in ecclesiâ.
Maledict us sit
- vivendo,
- moriendo,
- ⸻ ⸻ ⸻ ⸻ ⸻ ⸻ ⸻ ⸻ ⸻
- manducando,
- bibendo,
- esuriendo,
- sitiendo,
- jejunando,
- dormitando,
- dormiendo,
- vigilando,
- ambulando,
- stando,
- sedendo,
- jacendo,
- operando,
- quiescendo,
- mingendo,
- cacando,
- flebotomando.
Maledict us sit in totis viribus corporis,
Maledict us sit intus et exterius.
Maledict us sit in capillis; maledict us sit in cerebro.
Maledict us sit in vertice, in temporibus, in fronte, in auriculis, in superciliis, in oculis, in genis, in maxillis, in naribus, in dentibus, mordacibus, sive molaribus, in labiis, in guttere, in humeris, in harnis, in brachiis, in manubus, in digitis, in pectore, in corde, et in omnibus interioribus stomacho tenus, in renibus, in inguinibus, in femore, in genitalibus, in coxis, in genubus, in cruribus, in pedibus, et in inguibus.
Maldito sea en todas las coyunturas de sus miembros, desde la coronilla de la cabeza hasta la planta del pie: no haya en él salud.
Maledicat illum Christus Filius Dei vivi toto suæ majestatis imperio.⸺
⸺y se levante contra él el cielo con todas las virtudes que en él se mueven para condenarlo, a menos que se arrepienta y venga a la satisfacción. Amén. Hágase, hágase. Amén.