# Lema II.
* El momento de una cantidad generada es igual a la suma de los momentos de cada uno de sus términos generadores, multiplicados continuamente por los índices de las potencias de sus respectivos lados y por sus coeficientes.
Genitam voco quantitatem omnem quæ ex Terminis quibuscunq; in Arithmetica per multiplicationem, divisionem, & extractionem radicum; in Geometria per inventionem vel contentorum & laterum, vel extremarum & mediarum proportionalium absq; additione & subductione generatur.
Ejusmodi Page 251 quantitates sunt Facti, Quoti, Radices, rectangula, quadrata, cubi, latera quadrata, latera cubica & similes.
Has quantitates ut indeterminatas & instabiles, & quasi motu fluxuve perpetuo crescentes vel decrescentes hic considero, & eorum incrementa vel decrementa momentanea sub nomine momentorum intelligo: ita ut incrementa pro momentis addititiis seu affirmativis, ac decrementa pro subductitiis seu negativis habeantur.
Cave tamen intellexeris particulas finitas. Momenta, quam primum finitæ sunt magnitudinis, desinunt esse momenta. Finiri enim repugnat aliquatenus perpetuo eorum incremento vel decremento. Intelligenda sunt principia jamjam nascentia finitarum magnitudinum. Neq; enim spectatur in hoc Lemmate magnitudo momentorum, sed prima nascentium proportio.
Eodem recidit si loco momentorum usurpentur vel velocitates incrementorum ac decrementorum, (quas etiam motus, mutationes & fluxiones quantitatum nominare licet) vel finitæ quævis quantitates velocitatibus hisce proportionales.
Termini autem cujusq; Generantis coefficiens est quantitas, quæ oritur applicando Genitam ad hunc Terminum.
Igitur sensus Lemmatis est, ut si quantitatum quarumcunq; perpetuo motu crescentium vel decrescentium A , B , C , &c. Momenta, vel mutationum velocitates dicantur a , b , c , &c. momentum vel mutatio rectanguli AB fuerit Ab + aB , & contenti ABC momentum fuerit ABc + AbC + aBC : & dignitatum A 2 , A 3 , A 4 , A 1 / 2 , A 3 / 2 , A 1 / 3 , A 2 / 3 , 1 ÷ A , 1 ÷ A 2 , & 1 ÷ A 1 / 2 momenta 2 Aa ,