CodalSearch this book — or all of Codal…⌘K
nydus/Philosophiae Naturalis Principia MathematicaPublic
Página 480 de 509
Table of Contents

Sec. IX.

*Sit* ABC *Parabola umbilicum habens* S*. Chordâ* AC *bisectâ in* I *abscindatur segmentum* ABCI*, cujus diameter sit* I\mu *& vertex* \mu*. In* I\mu *productâ capiatur* \mu O *æqualis dimidio ipsius* I\mu*. Jungatur* OS*, & producatur ea ad* \xi*, ut sit* S\xi *æqualis* 2SO*. Et si Cometa* B *moveatur in arcu* CBA*, & agatur* \xi B *secans* AC *in* E*: dico quod punctum* E *Page 485 abscindet de chorda* AC *segmentum* AE *tempori proportionale quamproximè.*
Figura del Lema VIII.

Jungatur enim EO secans arcum Parabolicum ABC in Y , & erit area curvilinea AEY ad aream curvilineam ACY ut AE ad AC quamproximè. Ideoque cum triangulum ASE sit ad triangulum ASC in eadem ratione, erit area tota ASEY ad aream totam ASCY ut AE ad AC quamproximè. Cum autem ξO sit ad SO ut 3 ad 1 & EO ad YO prope in eadem ratione, erit SY ipsi EB parallela quamproximè, &

480