33′. Bostoniæ autem in Novâ Angliâ apparuit in 3 gr. circiter, eadem fere cum latitudine
Deinde visus est à Montenaro Novem. 24. in 12 gr. 52′. & Nov. 25. in
17 gr. 45′.
Latitudinem Galletius jam ponit 2 gr. Eandem Ponthæus & Galletius decrevisse, Montenarus & Ango semper crevisse testantur.
Crassæ sunt horum omnium observationes, sed eæ Montenari, Angonis & observatoris in Nova-Anglia præferendæ videntur. Ex omnibus autem inter se collatis, & ad meridianum Londini, hora mat. 5. 10′ reductis, colligo Cometam hujusmodi cursum quamproximè descripsisse.
| Long. Com. | Latit. Com. | |
|---|---|---|
| 17 de nov. | 8. 0 | 0. 45 Austr. |
| 18 | 12. 52 | 1. 2 |
| 19 | 17. 48 | 1. 18 |
| 20 | 22. 45 | 1. 32 |
| 21 | 27. 46 | 1. 44 |
| 22 | 2. 48 | 1. 55 |
| 23 | 7. 50 | 2. 4 |
| 24 | 12. 52 | 2. 12 |
| 25 | 17. 45 | 2. 18 |
Loca autem Cometæ iisdem horis in orbe Parabolico inventa ita se habent.
| Cometa. Lon. | Com. Lat. | |
|---|---|---|
| 17 de nov. | 8. 3 | 0. 23 A |
| 21 | 28. 0 | 1. 22 A |
| 25 | 18. 17 | 2. 6 A |
Congruunt igitur observationes tam mense Novembri, quam mensibus tribus subsequentibus cum motu Cometæ circa Solem in Trajectoriâ hacce Parabolicâ, atque adeo hanc esse veram hujus Cometæ Trajectoriam confirmant. Nam differentia inter loca Page 497 observata & loca computata tam ex erroribus observationum quam ex erroribus operationum Graphicarum in Orbe definiendo admissis, facilè oriri potuere.
Cæterum Trajectoriam quam Cometa descripsit, & caudam veram quam singulis in locis projecit, visum est annexo schemate in plano Trajectoriæ opticè delineatas exhibere: observationibus sequentibus in cauda definienda adhibitis.
Nov. 17. Una cola de más de quince grados de longitud apareció a Ponthæus. *Nov.