tempestate cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum ejus concioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena, et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit; etsi satis credebat Patribus, qui proximi steterant, sublimem raptum procella; tamen veluti orbitatis metu icta, maestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde a paucis initio facto, Deum, Deo natum, regem parentemque urbis Romanae, salvere universi Romulum jubent; pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent; manavit enim haec quoque, et perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri, et pavor praesens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides; namque Proculus Julius sollicita civitate desiderio (163) regis, et infensa Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor, in concionem prodit. ‘Romulus, inquit, Quirites, parens urbis hujus, prima hodierna luce coelo repente delapsus, se mihi obvium dedit; quam profusus horrore venerabundusque astitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset; Abi, nuncia, inquit, Romanis, Coelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant; sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.’ Haec, inquit, locutus, sublimis abiit. Mirum, quantum illi viro nuncianti haec fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque, facta fide immortalitatis, lenitum sit.” 271
Apenas ningún incidente de la historia antigua tiene tanto sabor a (164) lo maravilloso como el relato que antecede acerca del primer rey romano; y en medio de toda la solemnidad con que está narrado, podemos percibir que el historiador no era víctima de la credulidad.